In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris omnes reges
gentesque animos intenderant, inter quos Philippus Macedonum rex eo
magis quod propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat. Is ubi
primum fama accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter
Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi mallet victoriam
esse incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia iam
pugna, tertia victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad
Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia
custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in
terram egressi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam media in
praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem,
circa Luceriam castra habentem. Ibi intrepide Xenophanes, legationis
princeps, a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque
iungendam cum populo Romano; mandata habere ad consules ac
senatum populumque Romanum. Praetor inter defectiones veterum
sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro
hospitibus comiter accepit. Dat qui prosequantur; itinera cum cura
demonstrat [et] quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant.
Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde qua proximum fuit
in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit
legibus his: ut Philippus rex quam maxima classe—ducentas autem naves
videbatur effecturus— in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram,
bellum pro parte sua terra marique gereret; ubi debellatum esset, Italia
omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset
praedaque omnis Hannibali cederet; perdomita Italia navigarent in
Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae civitates
continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi
regnique eius essent.